Liber Deuteronomii*

Caput 32: Versus 22

Ignis succensus est,etc.GREG. lib. XVIII Moral., cap. 12.De his quos damnant flagella, et non liberant, scriptum est:Percussisti eos nec doluerunt,etc. His flagella in hac vita inchoant, et in aeternum permanebunt; unde Moyses:Ignis exarsit ab ira sua, et ardebit usque ad inferos et deorsum.De praesenti enim percussione dicitur:Ignis exarsit ab ira meaJer. 15.; de aeterna sequitur:Et ardebit usque ad inferos et deorsumPsal. 88.. Non tamen judicat Deus bis in idipsum: unum est enim flagellum quod temporaliter incipit, et in aeternis suppliciis consummatur.Devorabitque terram.Alii:comedent terram et nascentia ejus,id est carnem, propter opera libidinis, terna flamma comburet; nascentia enim carnis, opera concupiscentiae carnalis, quae sunt fornicatio, immunditia et hujusmodi.
(* Traductions européennes)